Kyrie
Kyrie eleison,
Christe eleison.
Gloria
Gloria Gloria in excelsis Deo,
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.
Amen.
Credo
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
Visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem
Descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
Sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, Judicare vivos et mortuos
cujus regni non erit finis.
Et in spiritum Sanctum, Dominum et vivificanctem
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur
Qui locutus est per Prophetas.Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.Et expecto resurrectionem mortuorum.Et vitam venturi saeculi.Amen.
Sanctus
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis!
Benedictus
Benedictus qui venit in nomini Domini.
Hosanna in excelsis!
Agnus Dei
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi,
Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
Dona nobis pacem.
Il y a 3 ans
3 commentaires:
Mouais, prend donc plutot un vieux scotch.
Happy f*ckin' birthday, my friend.
FB
Thx Buddy
la très trop fort!!!!
danièle
Enregistrer un commentaire